

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 21: Versus 1
Postea manifestavit.Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus:Sicut misit me Pater, et ego mitto vos,subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quaerere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quae promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.